라틴어 문장 검색

una Deum sequitur, divos colit altera plures, et tot sunt eius divortia quot templorum signa, quot aereis volitant phantasmata monstris, aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi, inlicit aut alios ad Saturnalia festa, aut docet occultus quae sacra Diespiter infans inter tinnitus solvi sibi poscat aenos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2304)
scilicet indomitos postquam stomachando lacertos barbara bellatrix inpenderat et iaculorum nube supervacuam lassaverat inrita dextram, cum ventosa levi cecidissent tela volatu, iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent, vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco conisa in plagam dextra sublimis ab aure erigitur, mediumque ferit librata cerebrum, aerea sed cocto cassis formata metallo tinnitum percussa refert aciemque retundit dura resultantem, frangit quoque vena rebellis inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 134)
Huc tu iussos adsperge sapores, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:5)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
Quid miser expavescis ad clamorem servi, ad tinnitum aeris aut ianuae impulsum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:3)
Thessalicis carminibus rati, tinnitus dedimus:
(세네카, 파이드라 11:24)
polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltatis - pelta caetrae haud dissimilis est-Chalcidem mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION